Littere domni Rainerii monachi de Fossa Noua ad domnum Cisterciensem

 

Reuerendo domno A. Dei gratia Cistercii abbati frater R. Vere deuotus filius eius gubernare populum sibi commissum spiritu sancto docente per muiltam latititudinem caritatis.

Volueram assurgere vobis in gratiarum actione multiplici copiosa, quia me totum in sabbato solitudinis quiescentem vestris velleribus protextis, ad retribucionem etiam illum, qui sanum hominem fecit totum in sabbato, profundius inuitare; sed quia spiritus paululum incitat dormientem, ut vobis aliquid scribam de nouissimis et antiquis omni bonorum retributori retributione commissa, benignas aures supplico ex hiberi, siue utilia videantur siue superflua, que dicuntur.

Cum essem quondam in illa gratissima societate vobiscum pascebamur mutuo solamine scripturarum, elicientes sensum ex sensu, spiritum ex littera traximus multocens sapientiam de occultis et inuenimus quod ordo Cisterciensis esset planta domini stabilita, que non posset temeraria vel puerili facilitate diuelli.

Nouistis, quod in veteri testamento duo missi fuere Moyses et Aaron qui per annos XL populum domini gubernarunt, contra quos Jamnes et Mambres fortiter seuierunt, su quibus pentateum et decem precepta scripta fuerunt succedente illis Josue teste fideli, qui nouissime septem tribubus hereditatem diuisit, cuia quinque prius iam suos funiculos possidebant. In nouo vero secundum quandam similitudinem rote missi fuerunt Petrus et Paulus, qui poplulum domini per annos XL gubernasse dicuntur, contra quos Elimas et Symon magi rebellionatus ceruices crudeliter erexerunt ubi et Paulus alter Moyses decem epistolas ecclesiis vice quoque pentateuci unam Loadice, quatuor noscitur discipulis direxisse; in quorum diebus eccliesie quinque fundate fuerunt, Jerosolimitana, Antiochena, Alexandrina, Constantinopolitana, Romana, omnium mater, quibus vice Josue successit euangelista Johannes, qui septem in Asia ecclesias ordinauit.

Sic et aliter multifarie multisque modis olim locutus est dominus per Moysen er Aaron in ordine laicorum, per Petrum et paulum in ordine clericorum, nouissime vero diebus istis in ordine monachorum locutus est nobis in dilecto suo beato Bernardo, qui nobis tamquam alter Moyses vel alter Paulus occurrit, quia similiter in Claraualle annis XL (vel circiter) populum domini gubernauit, contra Gillebertum et Petrum viriliter dimicauit, decem volumina scripsit et pentateucum Eugenio pape, qui vices in hac parte Aaron et beati Petri suppleuit, qui et quasi alter Leui tercius in natiuitate fuit et filia tercia Crauallis, cuius eciam temporibus principales ecclesie quinque fuerunt, ut nostis, in ordine stabilite.

Post sedem insuper summam, que in celo est, Romana super terram noscitur prima, cui 4or animalia sancta in circuitu consistunt, 4or scilicet patriarchatus, quos superius nominaui, Iherosolimitana scilicet ecclesia leoni assimilatapropter apostolos  et fidei firmitatem; Antiochena vitulo, quia ibi prius vocati fuerunt discipuli christiani, subire discrimina preparati; Alexandrina homini propter primitias doctrinarum; aquile Constantinopolitana, quia ibi contemplantes eximii claruerunt.

Est et sedes anima nostra 4or naturalibus virtutibus circumfulta; est et sedes prima prima rota, litter veteris testamenti 4or habens facies, historias scilicet 4or speciales Job, Tobie Juith et Esther, cui rota secunda eodem numero equipollet, quam litteram dicimus noui testamenti, cuius 4or’ facies 4or euangelia cognoscamus. Est et sedes sensus cuiuslibet historie litteralis, cuius 4or facies totidem que procedunt ab ipsa intelligencie spiritales, moralis, typica, allegorica, anagogica, que conculcatis infimis ad superiora protrahit intellectum.

Sed his omnibus magis occasione quam necessitate perstrictis ad eam, que (cui c.o.d.) deo auctore presidet, sedem, Cistercii veniamus, quia et Cistercium sedes est, 4or animalia 4or filie prime sibi lateraliter coherentes.  Et ut earum vocabulis alludamus, primum animal Firmitas, assimilatum Marco breuiloquo, leoni Iherosolimitane primitiue, que sicut et ista non multum extitit populosa. Secundum Pontiniacum, assimilatum Luce, vitulo, Antiochie et martiribus, qui quasi pontiniacenses, cuia necem pro ponte compendii habuerunt. Tercium animal Clarauallis, assimilatum  Matheo, ac homini, Alexandrie et doctoribus propter doctrinam fidei et morum, que ibi potissime noscitur claruisse. Nam indutus est aries ille ouium spiritu sancto superueniente ex alto, beatissimum loquor Bernardum, et vallis illa clara et humilis multo abundauit spirituali frumento unde etenim clamant et hymnum dicut cum ceteris sanctis animalibus referentes cum iubilo gracias creatori et sicut Christus inter doctores sic et vicarious eius inter eos sanctissimus Malachias; Morimundum Johanni, aquile, Constantinopoli et contemplantibus similatur, cuia nisi quis mundo moriatur, comtemplari ver non potest secundum illud: Porro unum est necessarium, et: Vacate et videte, et Jacob postquam uno tantum innisus est pede, facie ad faciem deum vidit, Israel vocatus est et sol ortus est ei, cuia nisi quis claudicet a terrenis, celestia sib desipiunt et vilescunt.

Pensate, pater, quantus et quam arduus sit locus iste et quantum et quam multum indigus prouidentia speciali, cum expediat vobis excurrere per multam latitudinem caritatis, aciem consideracionis a cedro libani usque ad ysopum parietis extendere cum multa prouidentia pietatis, ne forte transfiguret se quis in angelum lucis et affectionem vestram paternam coartare studeat in priuatam, que debetur omnibus totaliter in communi. Nam cum quidam impacientie spiritibus agitatis cor nequeant gratia stabilire aut sicut stoyci nouitates fedas affectant vel cum Juda deplorant loculos vacuatos vel certe, si super muro Jerusalem nequeunt fabricare, de uanitate qualibet sibi titulos faciunt Absalonis.

Quam strenua prouidentia spiritus sanctus locutus est per beatum Johannem, qui typum soecialite exprimit monachorum, de Cistercio dicens: In medio eius et in circuitu eius 4or animalia. In medio quia quadam parilitate spiritali visitant et visitantur. In circuitu, quia fulciunt et fulciuntur, ne, si omnino essent inferius, premerentur et opprimerentur a ponder sedis et ipsa sedes destituta suis sustentaculis deperiret.

Non absque causa, reuerende domine, huiusmodi verba gladiunt portant, nam auditione audiuimus et conturbatione turbamur, quia conuenientibus vobis in unum iam non est cenam patrum Cistercensium manducare, sed unusquisque (de sic facientibus loquor) cenam manducat proprie voluntatis, animosus, contenciosus, emulatur, voce clamosus, operibus remissus. Huc accedunt proclamationes pungitiue, que non de caritatis officina procedunt, ordinationes spurie fere per ordinem totum, que non dabunt radices in altum nec collocare poterunt stabile firmamentum, ita ut propter hec et his similia iam non ordo sed horror a plurimis estimetur.

Nec latet summum pontificem, qualiter de ordinatione 4or fuerit in capitulo questi ventilata et qualiter in Firmitatensis et Pontigniacensis ordinatione contra consutudinem, ut asserunt, fuerit processum et qodo ob similem causam Firmitatensis quidam furit quondam depositus et domnus Cisterciensis suspensus et penis addictus, ut legitur in leuioribus culpis, licet quidam hoc opus videantur quibusdam semicinctiis palliare dicentes, quod hec factio contenciosa non fuit in causa, sed quod minus utiles consiliarios ad ordinationem huiusmodi procurauit.

Beatus homo qui semper est pauidus. Et ille: Verebar omnes actus meos sciens, quod non parceres delinquenti. Ecce mysterium vobis dico. In veteri testamento sub 3o rege facta est diuisio tribuum decem a Juda. In 3° cursu ecclesie post apostolos et martyres contra Arrianos claruere doctores, sub quibus ecclesia grecorum a latina recessit. Et nos de similibus similia formidemus, quia iam ordo noster quandam spiritalem etatem terciam cosummauit et iam apparent semina iurgiorum. Crhistus triginta tribus annis et medio creditur in carne vixisse; quos si multiplicauritis in tres tales spiritales etates, inuenietis ordinem hec tempora paululum pertransisse. Et quia nomen vetrum coram deo et hominibus in multa semper sinceritate studui promuouere, eos securius incitor ad scribendum, qou profundius non ociosa caritas persuadet optans et supplicans, ne omni spiritui credere debeatis et ne sub manu vestra fiat hec calamitas ruinosa. Cum igitur litteras summi pontificis cum omni mansuetudine et maturitate consilii recipere debeatis, ex parte dei suadeo et persuasisse letabor, ut non abducamini ab his, qui dicere concupiscunt: Circuiui terram et perambulaui eam eo quod non habitent secum, sed potius conuocatis 4or primis, quibus pontificalis littera destinatur, et aliis, quos iudicaueritis aduocandos, ita caritiue cuncta tractetis, ut omnis occasio iurgii secludatur. Tunc enim summuns pontifex intelliget, quod dilectionem habetis ad inuicem et estis discipuli domini, Jesu Christi, si vos omnes, quibus scribit litteras remiseritis singulorum signaculis sigillatas, in quibus pacis et concordie contineantur federa consueta.

Et cum multi filiorum Laban non respiciant vos oculo consueto, absit, absit amen ut ob hoc tam friuolum, quod proponitur, romana curia visitetur. Quicumque enim ille est de quatuor qui allegat, quod secundum antiquam consuetudinem ordinationi vel depositioni trium bedeat interesse, non videtur arrogantie supercilio maculari, cum et hoc versa vice contra se dicat asserens, quod et ipse sit aliorum trium consilio promouendus. Nisi quatuor isti communiter eligantur, qui vobiscum et per vos debent ordinis onera sustentare, erit forsitan ut nutantibus illis totus ordo pereffluat et vacillet. Non est negociorum obliuosus summus pontifex executor, qui iam in registro iussit litteras memorie commendari, et talem forsitan mittet, qui scrutabitur Jherusalem nostram diligenter nimium in lucernis hisi scandali materia cicius succidatur. Valete.

Has suprascriptas litteras summi pontificis et domni Rainerii monachi de Fossa noua suscepit domnus A. Cistercensis abbas anno ab incarnacine domini M.CC.III. deferente sibi eas domno G. abbate Casemarii nepote venerabilis ac beatissimi patris nostri Geraldi Clareuallensis sexti abbatis.