Testo della Regola Templare

 


REGULA PAUPERUM COMMILITONUM

Christi Templique Salomonici


La vita dell'Ordine del Tempio era regolata dai seguenti documenti:

- la Règle primitive, scritta in latino, approvata dal Concilio di Troyes nel 1128;

- la versione francese, con varianti, della Regola latina, scritta intorno al 1140;

- i Retraits, raccolta di usi e costumi dell'Ordine, redatta intorno al 1165;

- gli Status hiérarchiques, che trattano principalmente delle cerimonie, scritti intorno al 1240-1250;

  1. -gli Egards relativi alla disciplina, scritti intorno al 1257-1267


Il presente testo è basato su due documenti:

• La Regula pauperum commilitonum Christi Templique Salomonis nella versione a stampa di Bernardo Giustinian del 1692, a sua volta tratta dalla prima versione a stampa della Regola, apparsa per opera di F. Mennenius (Mennens), Deliciae equestrium sive militarium ordinum, et eorundem origines, statuta, symbola et insignia, iconibus additis genuinis. Colonia, Kinckius, 1613.

• La Regula pauperum commilitonum Christi Templique Salomonici in Concilio Trecense , riportata nella versione a stampa della Sacrorum Conciliorum Collectio di J.D. Mansi nell’edizione del 1900.


Queste versioni si basano, a loro volta,  sui tre manoscritti, non originali, conservati a Roma, Parigi e Digione. Su questi stessi manoscritti si basa anche la versione di Henri de Curzon: La Règle du Temple, Parigi, 1886


Incipit prologus Regulӕ Pauperum Commilitonum Christi, Templique Salomonis.


Omnibus in primis sermo noster dirigitur, quicumque proprias voluntates sequi contemnunt, et summo ac vero Regi militare animi puritate cupiunt, ut obedientiӕ armaturam prӕclaram assumere, intensissima cura implendo prӕoptent, et perseverando impleant. Hortamur itaque, qui usque nunc militiam sӕcularem, in qua Christus non fuit causa, sed solo humano favore amplexati estis: quatenus horum unitati, quos Dominus ex massa perditionis elegit, et ad defensionem S.. Ecclesiӕ gratuita pietate composuit, vos sociandos perhumaniter, festinetis.


Ante omnia autem, quicumque es ò Christi miles, tam sanctam conversationem eligens, te, professionem tuam oportet puram adhibere, diligentiam, ac firmam perseverantiam, quӕ à Deo tam digna, sancta, et sublimis esse dignoscitur ; ut si purè, et perseveranter obseruetur inter militantes, qui pro Christo animas suas dederunt, sortem obtinere mereberis.

In ipsa namque refloruit, et revixit ordo militaris, qui despecto iustitiӕ zelo, non pauperes aut Ecclesias defensare, quod suum erat : sed rapere, spoliare, interficere contendebant. Benè igitur nobiscum agitur, quibus Dominus, et Salvator noster Iesus Christus amicos suos à civitate Sancta in confinium Franciӕ, ac Burgundiӕ direxit, qui pro nostra salute, verӕque fidei propagatione, non cessant, animas suas hostiam Deo placentem offerre.


Nos ergo cum omni gratulatione, ac fraterna pietate precibusque Magistri Hugonis, in que prӕdicta militia sumpsit exordium, cùm Spiritu Sancto intimante  ex diversis ultramontanӕ provinciӕ mansionibus, in solemnitates S. Hilarij, anno 1128. ab incarnato Dei filio, ab inchoatione prӕdictӕ militiӕ nono, ad Trecas, Deo Duce, in unum convenimus, et modum, et observantiam Ordinis Equestris per singula Capitula, ex  ore ipsius prӕdicti Magisteri Hugonis audire meruimus, ac iuxta notitiam exiguitatis nostrӕ scientiӕ, quod nobis videbatur bonum, et utile, collaudavimus.


Verum enim verò, quod nobis videbatur absurdum, omneque, quod in prӕsenti Concilio nequit esse nobis memorabiliter relatum, ac computatum, non lenitate, sed consulta providentia, et discrezione venerabilis Patris nostri Honorij, ac incliti Patriarchӕ Gerosolimitani Stephani fertilitate, ac necessitate, non ignari Orientalis Religionis, necnon pauperum Commilitonum Christi, consilio communis Capituli unanimiter commendavimus.


Sana autem prorsus licet nostri dictaminis auctoritate permaximus numerus religiosorum Patrum qui in illo Concilio Divina admonitione convenerunt, commendat : non debemus silenter transire, quibus videntibus, et veras sententias proferentibus, ego Ioannes Michaelensis, prӕsentis paginӕ, iussu Concilij ac venerabilis Abbatis Claravalensis, cui creditum ac debitum hoc erat, humilis scriba esse Divina gratia merui.


Nomina Patrum Residentium in Concilio.


Primis quidam resedit Matheus Albanensis Episcopus S. R. E. Legatus; deinde Raynaldus Archiepiscopus Remensis: tertius Henricus Archiepiscopus Senovensis; deinde Coepiscopi eorum Ranchedus Carnotensis Episcopus, Gossenus Suessonum Episcopus, Episcopus Parisiensis, Episcopus Trecensis Prӕsul Aurelianensis, Episcopus Antisiodorensis, Episcopus Meldensis, Episcopus Catalaunensis, Episcopus Laudunensis, Episcopus Belaucensis, Abbas Vezelacensis, qui non multò post factus est Lugdunensis Archiepiscopus, ac S. R. E. Legatus, Abbas Cisterciensis, Abbas Pontimacensis, Abbas Trium Fontium, Abbas S. Dionisij de Remis, Abbas S. Stephani de Divione, Abbas Molesmij supra nominatus, Abbas Bernardus Claravalensis non defuit, cuius sententiam prӕscripti libera voce collaudabant.

Fuerunt autem Magister Albertus Kemensis, et Magister Fulgerius, ac complures alij, quos longum esset enumerare. Cӕterum verò de non litteratis idoneum nobis videtur, ut testes amatores veritatis adducantur in medium: Comes Theobaldus, Comesque Nivernensis, ac Andreas de Bandimento, intentissima cura, quod erat optimum, servantes ; quod eis videbatur absurdum, vituperantes, in Concilio sic assistebant.

Ipse verò Magister militiӕ Hugo nomine reverà non desuit, et quosdam de fratribus suis secum habuit. Verbi gratia Fratrem Godefridum, Fr. Rorallum, Fr. Gaufridum Bisol, Fr. Paganum de Monte Desiderij, Archembaudum de Monte Amano.

Iste verò Magister Hugo cum istis discipulis modum, et observantiam exiguӕ inchoationis sui Militaris Ordinis, qui ab illo, qui dicit : Ego principium, qui et loquor vobis, sumpsit exordium: iuxta memoriӕ suӕ notitiam supra nominatis Patribus intimans. Placuit itaque Concilio, ut consilium ibi lima, et consideratione divinarum Scripturarum diligenter examinatum ; tamen cum providentia Papӕ Romani, ac Patriarchӕ Gerosolimitani, necnon Capituli assensu, et Pauperum Commilitonum Templi, quod est in Ierusalem, scripto, commendaretur, ne oblivioni traderetur, et inenodabiliter servaretur; ut recto cursu, ad suum conditorem, cuius dulcedo tam mel superat, ut ei comparatum velut absynthiam sit amarissimum, pervenire dignè mereantur : prӕstante, cui militant, et militare queant, per infinita seculorum secula. Amen.


Regula Pauperum Commilitonum Templi in Sancta Civitate.


Qualiter Divinum Officium audiant.

Caput I.


Vos quidam proprijs voluptatibus abrenuntiantes, atque alij pro animarum salute vobiscum ad terminum cum equis, et armis summo Regi militantes, matutinas, et omne servicium integrum, secundum canonicam institutionem, ac regularium Doctorum Sanctӕ civitatis consuetudinem pio ac puro affectu audire universaliter studeatis. Idcircò vobis, venerabiles fratres, maximè debetur, et quia prӕsentis vitӕ luce despecta, contemptoque vestrorum corporum cruciatu, sӕvientem mundum pro Dei amore vilescere perenniter promisistis; Divino cibo referti, ac satiati, et Dominicis prӕceptis eruditi, et firmati, post mysterij Divini consummationem nullus pavescat ad pugnam, sed paratus sit ad coronam.


Quod, Orationes Dominicas si audire nequierint, dicent.

Caput II.


Caeterum si aliquis frater negotio Orientalis Christianitatis fortè remotus, quod sӕpius evenisse, non dubitamus, et pro tali absentia, Dei servitium non audierit, pro matutinis tredecim orationes Dominicas, ac pro singulis horis septem, sed pro Vesperis novem dicere collaudamus, ac libera voce unanimiter affirmamus. Isti etenim, in salutifero labore ita directi, non possunt accurrere hora competenti ad Divinum Officium ; sed si fieri potest, horӕ constitutӕ non prӕtereant ante institutum debitum.


Quid agendum pro patribus defunctis.

Caput III.


Quando verò quilibet fratrum remanentium, morti (quӕ nulli parcit) impendet, quod est impossibile auferri, Capellanis ac Clericis vobiscum ad terminum caritativè summo Sacerdoti servientibus, creditum Officium, et Missam solemniter pro eius anima, Cristo animi puritate iubemus offerre. Fratres autem ibi adstantes, et in orationibus pro fratris defuncti salute pernoctantes, centum orationes Dominicas, usque ad diem septimum, pro fratre defuncto persolvant : ab illo die quo eis obitus fratres denuntiatus fuerit, usque ad prӕdictum diem, centenarius numerus perfectionis integritatem cum fraterna observatione habeat.

Adhuc nempè divina ac misericordissima caritate deprecamur, adque Pastorali auctoritate iubemus; ut quotidie, sicuti fratri in vicibus dabatur; et debetur, ita quod est necessarium substentationi huius vitӕ in cibo, et potu tantum, cuidam pauperi, ad quadragesimum diem impendatur. Omnes enim alias oblationes (quas in morte fratrum, et in Paschali solemnitate, cӕterisque solemnitatibus, Domino Pauperum Commilitonum Christi spontanea paupertas indiscretè reddere consueverat) omninò prohibemus.


Capellani victum, et vestitum tantùm habeant.

Caput IV.


Alias verò oblationes, et omnia elemosynarum genera, quoquo modo fiant Capellanis, vel alijs ad tempus manentibus, unitati communis Capituli reddere pervigili cura prӕcipimus. Servitores itaque Ecclesiӕ victum, et vestitum secundùm auctoritatem tantùm habeant, et nihil amplius habere prӕsumant; nisi magistri sponte caratativè dederint.


De Militibus defunctis, qui sunt ad terminum.

Caput V.


Sunt namque Milites in domo Dei, Templique Salomonis ad terminum misericorditer nobiscum degentes ; unde ineffabili miseratione vos rogamus, deprecamur, et ad ultimum obnixè iubemus, ut interim tremenda potestas ad ultimum diem aliquem perduxerit, divino amore, ac fraterna pietate septem dies substentationis pro anima eius quidam pauper habeat.



Ut nullus Frater remanens oblationem faciat.

Caput VI.


Decrevimus, ut supernè dictum est, quod nullus fratrum remanentium aliam oblationem agere prӕsumat, sed die noctuque mundo corde in sua professione maneat; ut sapientissimo prophetarum in hoc equipollere valeat. Calicem salutaris accipiam, et in morte mea mortem Domini imitabor. Quia sicut Christus pro me animam suam posuit, ita et ego pro fratribus animam ponere sum paratus: ecce competentem oblationem, ecce hostiam viventem, Deoque placentem.


De immoderata statione.

Caput VII.


Quod autem auribus nostris verissimus testis insonuit, videlicet immoderata statione, et sine mensura stando, Divinum Officium vos audire ; ita fieri non prӕcipimus, imò vituperamus: sed finito Psalmo, et venite exultemus Domino et c. cum Invitatorio, et Hymno omnes sedere tam fortes, quàm debiles propter scandalum evitandum nos iubemus. Vobis verò residentibus unoquoque Psalmo finito, in recitatione Gloria Patri &c. se sedibus vestris ad Altare supplicando ob reverentiam Sanctӕ Trinitatis; Sic etiam in recitatione Evangelij, et ad Te Deum laudamus &c. et per totas Laudes donec finito Benedicamus Domino, stare adscribimus, et eandem regulam in Matutinis Sanctӕ Mariӕ tenere iubemus.


De refectione Conventus.

Caput VIII.


In uno quidem Palatio, sed meliùs dicitur Refectorio, communiter vos cibum accipere credimus, ubi quando aliquid necessarium fuerit, pro signorum ignorantia, leniter ac privatim quӕrere oportet. Si omni tempore, quӕ vobis necessaria sunt, quӕrenda sunt, cum omni humanitate, et subiectione reverentiӕ potiùs ad mensam, cùm Apostolus dicat: Panem tuum cum silentio manduca: et Psalmista vos animare debet, dicens: Posui ore meo custodiam; idest, apud me deliberavi, ut non derelinquerem; idest, lingua; idest custodivi os meum, ne malè loquerer.


De Lectione.

Caput IX.


In prandio, et cœna semper sit sancta Lectio recitata. Si Dominum diligimus, salutifera eius verba atque prӕcepta, intentissima aure desiderare debemus; lector autem Lectionum, vos indicat silentium.


Dè Carnis refectione.

Caput X.


In hebdomada namque, nisi Natalis dies Domini, vel Pascha, vel festum Sanctӕ Mariӕ, aut omnium Sanctorum evenerit, vobis ter refectio Carnis sufficiat; quia assueta Carnis comestio, intelligitur honorosa corruptio corporum. Si verò in die martis tale ieiunium evenerit, ut esus carnium retrahatur, in crastino abundanter vobis impendatur. Die autem Dominico, omnibus militibus remanentibus, necnon Capellanis, duo sercula in honorem S. Resurrectionis impendi bonum, et idoneum indubitanter videtur: Alij autem videlicet Armigeri,  et clientes, uno contenti, cum gratiarum actione permaneant.


Qualiter manducare milites habeant.

Caput XI.


Duos, et duos manducare generaliter oportet, ut sollerter unus de altero provideat; ne asperitas vitӕ, vel furtiva abstinentia in omni prandio intermisceatur. Hoc autem iustè indicamus, ut unusquisque miles, aut frater equalem, et equipolentem vini mensuram pro se solus habeat.


Ut alijs diebus duo, aut tria liguminum fercula sufficiant.

Caput XII.


Alijs diebus, videlicet secunda, et quarta feria, necnon, et Sabbato duo aut tria leguminum, aut aliorum ciborum fercula; aut ut ita dicam, cocta pulmentaria, omnibus sufficere credimus, et ita teneri iubemus; ut fortè qui ex uno non potuerit edere, ex alio reficiatur.


Quo cibo sexta feria reficere oportet.

Caput XIII.


Sexta autem feria cibum quadragesimalem, ob reverentiam Passionis, omni congregationi, remote infirmorum imbecillitate, semel sufficere, à festo omnium Sanctorum usque in Pascha (nisi Natalis dies Domini, vel festum S. Mariӕ, aut Apostolorum evenerit) collaudamus, Alio verò tempore, nisi generale ieiunium evenerit, bis reficiatur.


Post refectionem semper gratias referant.

Caput XIV.


Post prandium verò, et cœnam, semper in Ecclesia, si propè est, vel si ita non est, in eodem loco, summo Procuratori nostro, qui est Christus, gratias, ut decet, cum humiliatio corde referre strictè prӕcipimus. Famulis aut pauperibus fragmenta (panibus tamen integris reservatis) distribuere fraterna caritate debent, et iubentur.


Ut decimus Panis semper Elemosynario detur.

Caput XV.


Licèt paupertatis prӕmium, quod est regnum Cœlorum, pauperibus proculdubiò debeatur, vobis tamen, quod Christiana Fides de illis indubitanter fatetur, decimum totius panis quotidie Elemosynario vestro dare iubemus.


Ut Collatio sit in arbitrio Magistri.

Caput XVI.


Cum verò Sol Orientalem regionem deserit, et ad Hibernam descendit, audito signo, ut est eiusdem regionis consuetudo, omnes ad Completas oportet incedere vos; ac priùs generalem collationem sumere peroptamus. Hanc autem collationem in dispositione, et arbitrio Magistri ponimus; ut quando voluerit de aqua, et quando iubebit misericorditer ex vino temperato competenter recipiatur. Verùm hoc non ad nimiam satietatem oportet fieri, sed parciùs, quia apostatare etiam sapientes videmus.


Ut finitis Completis silèntium teneatur.

Caput XVII.


Finitis itaque Completis ad stratum ire oportet: Fratribus igitur à Completorijs exeuntibus nulla sit denuò licentia data loqui in publico, nisi necessitate cogente: Armigero autem suo, quӕ dicturus est, leniter dicat. Est verò forsitam, ut in tali intervallo vobis de Completorijs exeuntibus, maxima necessitate cogente, de militari negotio, ut de statu domus vestrӕ, quia dies ad hoc vobis sufficere non creditur, cum quadam fratrum parte, Magistrum, vel illum, cui domus dominium post Magistrum est debitum, oporteat loqui: hoc autem ita fieri iubemus, et ideò quia scriptum est; Mors et vita in manibus linguӕ: In illo colloquio scurrilitatem, et verba otiosa ac risum moventia, omninò prohibemus; et vobis ad lectulos euntibus Dominicam Orationem, si aliquis quid stultum est locutus, cum humilitate, et puritatis devotione dicere iubemus.


Ut fatigati ad Matutinas non surgant.

Caput XVIII.


Fatigatos nempè milites non ita, ut vobis est manifestum, surgere ad Matutinas conlaudamus, sed assensu Magistri, vel illius, cui creditum fuerit a Magistro, eos quiescere, et tredecim orationes constitutas sic cantare, ut mens ipsorum voci concordet, iuxta illud Prophetӕ: Psallite Domino sapienter; et illud: In conspectu Angelorum psallam tibi: nos unanimes collaudamus: Hoc autem in arbitrio Magistri semper consistere debet.


Ut communitas victus inter fratres servetur.

Caput XIX.


Legitur in divina pagina : Dividebatur singulis, prout cuique opus erat: ideò non dicimus ut sit personarum acceptio, sed infirmitatum debet esse consideratio. Ubi autem , qui minus indiget, agat Deo gratias, et non contristetur Qui verò indiget humiliter pro infirmitate, non extollatur pro misericordia, et ita omnia membra erunt in pace. Hoc autem prohibemus, ut nulli immoderatam abstinentiam amplecti liceat, sed communem vitam instanter teneant.



De qualitate, et modo vestimenti.

Caput XX.


Vestimenta autem unius coloris semper iubemus, verbi gratia: Alba, vel nigra, vel ut dicam bucella. Omnibus autem militibus professis in hyeme, et si in ӕstate, si fieri potest, alba vestimenta concedimus; ut qui tenebrosam vitam postposuerint, per liquidam, et albam suo conditori se reconciliari agnoscant. Quid albedo? Nisi integra castitas. Castitas, securitas mentis, sanitas corporis est, nisi enim unusquisque miles castus perseveraverit, ad perpetuam requiem venire, et Deum videre non poterit, testante Paulo Apostolo: Pacem sectamini cum omnibus, et castimoniam, sine qua nemo videbit Dominum. Sed quia huiusmodi indumentum arrogantiӕ, ac superfluitatis ӕstimatione carere debet, talia habere omnibus iubemus, ut solus leniter per se vestire, et exuere, ac calciare, et discalciare valeat. Procurator huius ministerij pervigili cura hoc vitare prӕsumat, ne nimis longa, aut nimis curta, sed mensurata ipsis utentibus, secundùm unuscuiusque quantitatem, suis fratribus tribuat. Accipientes itaque nova, vetera semper redant in prӕsenti, reponenda in camera, vel ubi frater, cuius est ministerium decreverit, propter armigeros, et clientes, et quandoque pro pauperibus.


Quod Famuli alba vestimenta, idest, pallia non habeant.

Caput XXI.


Hoc nempè, quod erat in Domo Dei, ac suorum militium Templi, sine discretione ac consilio communis capituli obnixè contradicimus, et funditus quasi quoddam vitium peculiare amputare prӕcipimus. Habebant enim olim famuli, et armigeri alba vestimenta, unde veniebant damna importabilia. Surrexerunt namque in ultramontanis partibus quidam pseudofratres, et coniugati, et alij dicentes, se esse de Templo, cum sint de mundo. Hi nempè tantas contumelias, totque damna militari ordini adquisierunt, et clientes remanentes plurima scandala oriri, inde superbiendo, fecerunt. Habeant igitur assiduè nigra, sed si talia non possunt invenire, habeant, quali inveniri possunt in illa Provincia, qua degunt ; aut quod vilius unius coloris comparari potest, videlicet bucella.


Quod Milites remanentes tantùm Alba habeant.

Caput XXII.


Nulli ergo concessum est candidas Clamides deferre, aut alba Pallia Habere, nisi nominatis Militibus Christi.


Ut Pellibus Agnorum utantur.

Caput XXIII.


Decrevimus communi consilio, ut nullus Frater remanens per hyemen pelles, aut pelliciam, vel aliquid tale quod ad usum corporis pertineat, etiamque coopertorium, nisi agnorum, vel arietum habeant.


Ut vetusta Armigeris dividantur.

Caput XXIV.


Procuratur vel dator pannorum, omni observantia, veteres, semper Armigeris, et clientibus, et quandoque pauperibus fideliter, ӕqualiterque erogare intendat.



Cupiens optima, deteriora habeat.

Caput XXV.


Si aliquis frater remanens ex debito, aut ex motu superbia pulcra vel optima habere voluerit, ex tali prӕsumptione proculdubiò vilissima merebitur.


Ut quantitas, et qualitas vestimentorum servetur.

Caput XXVI.


Quantitatem, secundùm corporum magnitudinem, largitatemque vestimentorum observare oportet : dator pannorum sit in hoc curiosus.


Ut dator pannorum in primis ӕqualitatem servet.

Caput XXVII


Longitudinem, ut superiùs dictum est cum ӕquali mensura, ne vel susurronum, vel criminatorum oculus aliquid notare prӕsumat procuratur fraterno intuitu consideret; et omnibus supradictis Dei retributionem humiliter cogitet.


De superfluitate Capillorum.

Caput XXVIII.


Omnes fratres remanentes principaliter ita tonsos habere capillos oportet, ut regulariter ante, et retro, et ordinatè considerare possint ; et in barba, et in grennis eadem regula indeclinabiliter observetur, ne superfluitas aut facetiӕ vitium denotetur.


De rostris, et laqueis.

Caput XXIX.


De rostris, et laqueis manifestum est, et gentile : et cùm abominable hoc omnibus agnoscatur, prohibemus, et contradicimus, ut aliquis ea non habeat, imò prorsus careat. Alijs autem ad tempus famulantibus, rostra, et laquea, et capillorum superfluitatem, et vestium immoderatam longitudinem habere non permittimus, sed omninò contradicimus. Servientibus enim summo Conditori, munditia interiùs, exteriusque valde necessaria : eo ipso attestante qui ait : Estote mundi, quia ego mundus sum.


De numero Equorum, et Armigerorum.

Caput XXX.


Unicuique vestrorum militum, tres equos licet habere, quia domus Dei, Templique Salomonis eximia paupertas amplius non permittit in prӕsentiarum augere, nisi cum Magistra licentia.


Nullus Armigerum gratis servientem seriat.

Caput XXXI.


Solum autem armigerum singulis militibus eadem causa concedimus : sed si gratis, et cariativè ille armiger cuiquam militi fuerit, non licet eidem eum verberare, nec etiam qualibet culpa percutere.


Qualiter ad tempus remanentes recipiantur.

Caput XXXII.


Omnibus militibus servire Iesu Christo, animi puritate in eadem Domo ad terminum cupientibus, equos in tali negotio cottidiano idoneos, et arma, et quidquid eis necessarium fuerit, emere fideliter iubemus. Deinde verò ex utraque parte ӕqualiter servate bonum, et utile appretiari equos iudicavimus. Habeatur itaque prӕtium in scripto, ne tradatur oblivioni; Et quidquid militi vel equis eius, aut armigero erit necessarium, adiunctis, et ferris equorum secundùm facultatem domus, ex eadem domo, fraterna caritate impendatur. Si verò interim equos suos miles aliquo eventu in hoc servitio amiserit, Magister, et facultas Domus hoc exigit, alios administret. Adveniente autem termino repatriandi, medietatem prӕtij ipse miles Divino amore concedat, alteram ex communi fratrum, si ei placet, recipiat.


Quod nullus iuxta propriam voluntatem incedat.

Caput XXXIII.


Convenit his nempè militibus, qui nihil sibi Christo carius existimant, propter servitium, secundùm quod professi sunt, et propter gloriam summӕ beatitudinis, vel metum gehennӕ, ut obedientiam indesinenter Magistro teneant. Tenenda est itaque, ut mox ubi aliquid imperatum à Magistro fuerit, vel ab illo, cui Magister mandatum dederit, sine mora ac si divinitùs imperetur, moram pati nesciant in faciendo. De talibus enim epsa veritas dicit: Ob auditu auris obediuit mihi.


Si licet ire per Villam sine iussu Magistri.

Caput XXXIV.


Ergo hos tales milites propriam voluntatem relinquentes, et alios ad terminum servientes deprecamur, et firmiter eis iubemus; ut sine Magistri licentia, vel cui creditum hoc fuerit, in Villam ire non prӕsumant, prӕterquam noctu ad sepulcrum, et ad stationes, quӕ intra muros Sanctӕ Civitatis continentur.


Si licet eum ambulare solum.

Caput XXXV.


Hi verò ita ambulantes non sine custode, idest milite, aut fratre remanente, nec in die, nec in nocte iter inchoare audeant. In exercitu namque, postquam hospitati fuerint, nullus miles, armiger, aut famulus per atria aliorum militum, causa videndi, vel cum aliquo loquendi, sine iussu, ut dictum est superiùs, incedat. Itaque consilio obfirmamus, ut in tali domo ordinata à Deo, quod nullus secundùm proprietatem militet, aut quiescat : sed secundùm Magistri Imperium totus incumbat ; ut illam Domini sententiam imitari valeat ; qua dicit : Non veni facere voluntatem meam, sed eius qui me misit.


Ut nullus nominatim quod ei necessarium erit, quӕrat.

Caput XXXVI.


Hanc propriè consuetudinem inter cӕtera adscribere iubemus, et cum omni consideratione, ob vitium quӕrendi teneri prӕcipimus. Nullus igitur frater remanens, assignanter, et nominatim equum, aut equitaturam, vel arma quӕrere debet. Quomodo ergo ? Si verò eius infirmitas aut equorum suorum debilitas, vel armorum suorum gravitas, talis esse agnoscitur, ut sic incedere, sit damnum commune, veniat coram Magistro, vel cui est debitum ministerium post Magistrum, et causam vera fide, et pura ei demonstret : Inde namque in dispositione Magistri vel post eum, Procuratoris, res se habeat.


De frenis, et Calcaribus.

Caput XXXVII.


Nolumus ut omninò aurum vel argentum, quӕ sunt divitiӕ peculiares, in frenis aut pectoralibus, nec calcaribus, vel in strenis unquam appareat, nec alicui fratri remanenti emere liceat. Si verò caratatiuè talia vetera instrumenta data fuerint, aurum vel argentum taliter coletur; ne splendidus color vel decor, cӕteris arogantia videatur. Si nova data fuerint, magister de talibus, quod voluerit faciat.


Tegimen in Hastis, et Clypeis non habeatur.

Caput XXXVIII.


Tegimen autem in clypeis, et hastis, et furelis in lanceis non habeatur; quia hoc non proficuum, imò damnum nobis omnibus intelligitur.


De licentia Magistri.

Caput XXXIX.


Licet Magistro cuique dare equos, vel arma, vel quamlibet rem cuilibet dare.


De Mala, et Sacco.

Caput XL.


Saculus et Mala, cum firmatura non concedentur : sic exponentur, ne habeant, absque Magistri licentia, vel cui creduntur domus post eum negotia. In hoc prӕsenti capitulo, Procuratores, et per diversas Provincias degentes non continentur, nec ipse Magister intelligitur.


De Legatione litterarum.

Caput XLI.


Nullatenus cuiquam fratrum litteras liceat, à parentibus suis, neque à quoquam hominum, nec sibi invicem accipere vel dare sine iussu Magistri, vel Procuratoris. Postquam licentiam frater habuerit, in prӕsentia Magistri, si ei placet, legantur. Si verò, et à parentibus ei quidquam directum fuerit, non prӕsumat suscipere illud, nisi priùs indicatum fuerit Magistro. In hoc autem capitulo Magister, et Domus Procuratores non continentur.


De fabulatione propriarum culparum.

Caput XLII.


Cum omne verbum otiosum generare agnoscatur peccatum, quid ipsi iactantes de proprijs culpis ante districtum iudicem dicturi sunt ? Ostendit certè propheta ; si à bonis eloquijs propter taciturnitatem, debet interdum taceri, quantò magis à malis verbis, propter pœnam peccati debet cessari. Vetamus igitur, et audaciter contradicimus, ne aliquis frater remanens, ut melius dicam stultitias, quas in seculo in militari negozio, tam enormiter egit, et carnis delectatione miserimarum mulierum, cum fratre suo, vel alio aliquo, vel de alio commemorare audeat. Et si fortè talia referentem quemlibet audierit, obmutescere faciat, vel quantocius poterit citò pede obedientiӕ inde discedat, et fabularum venditori aurem cordis non prӕbeat.


De quӕstu, et acceptione.

Caput XLIII.


Verum enim verò, si aliqua res sine quӕstu cuilibet fratri data gratis fuerit, deferat Magistro, vel Dapifero; si verò alter suus amicus vel parens dare nisi ad opus suum noluerit, hoc prorsus non recipiat, donec licentiam à Magistro suo habeat. At cui res data fuerit, non pigeat illum, si alteri datur: imò pro certo sciat, quia si inde irascitur, contra Deum agit. In hac autem prӕdicta regula Ministratores non continentur, quibus specialiter hoc ministerium debetur, et conceditur de mala, et sacco.


De manducarijs Equorum.

Caput XLIV.


Utilis res est cunctis hoc prӕceptum à nobis constitutum, ut indeclinabiliter amodo teneatur. Nullus autem frater facere prӕsumat  manducaria linea vel lanea; idcircò principaliter facta, nec habeat ulla, excepto persinello.


Ut cambiare, vel quӕrere nullus audeat.

Caput XLV.


Nunc aliud restat, ut ullus prӕsumat cambiare sua, frater cum fratre, sine licentia Magistri, et aliquid quӕrere, nisi frater fratri, et sit res parva, vilis, non magna.


Ut nullus Avem cum Ave capiat, nec cum capiente incedat.

Caput XLVI.


Quod nullus Avem cum Ave accipere audeat nos communiter iudicamus: Non convenit enim religioni sic cum mundanis delectationibus inhӕrere, sed Domini prӕcepta libenter audire, orationi frequenter incumbere, mala sua cum lacrymis vel gemitu quotidie in oratione Deo confiteri. Cum homine quidem talia operante, cum accipite, vel alia ave, nullus frater remanens hac principali causa ire prӕsumat.


Ut nullus arcu, vel balistra percutiat.

Caput XLVII


Cum omnem religionem ire deceat simpliciter, et sine risu humiliter, et non multa verba, sed rationabilia loqui, et non sic clamosa in voce specialiter, iniungimus, et præcipimus omni fratri professo, ne in bosco, cum arcu aut balistra iaculari audeat, nec cum illo qui hoc fecerit ideò pergat, nisi gratia eum custiodiendi à perfido gentili: nec cum cane sit ausus clamare nec garrulare, nec equum suum, cupiditate accipiendi feram, pungat.


Ut Leo semper feriatur.

Caput XLVIII


Nam est certum, quod vobis specialiter creditum est, et debitum pro fratribus vestris animam ponere, atque incredulos, qui semper virginis filio minitantur, de terra delere. De Leone vos hoc dedimus, quia ipse circuit, quærens quem devoret, et manus eius contra omnes, omniumque manus contra eum.



De omni re super vos quæsita, iudicium audite.

Caput XLIX.


Nouimus quidem persecutores Sanctæ Eclesiæ innumerabiles esse, et hos qui contentionem non amant incessanter, crudeliùsque inquietare festinant. In hoc igitur Concillij sententia, serena consideratione pendeat, ut si aliquis in partibus Orientalis religionis, in quocumque alio loco super vos rem aliquam quæsierit, vobis per fideles, et veri amatores iudices audire iudicium, præcipimus; et quod iustum fuerit indeclinabiliter vobis facere præcipimus.


Ut hæc Regula in omnibus teneatur.

Caput L.


Haec eadem Regula in omnibus rebus, vobis immeritò ablatis, perhumaniter iubemus, ut teneatur.


Quod licet omnibus Militibus professis terram, et homines habere.

Caput LI.


Divina, ut credimus, providentia à vobis in sanctis locis sumpsit initium, hoc genus novum religionis; ut videlicet religionis militiam admisceretis, et sic religio per militiam armata procedat, et hostem sine culpa feriat. Iure igitur iudicamus, cum milites Templi dicamini, vos ipsos ob insigne meritum, et speciale probitatis donum, terram, et homines habere, et agrícolas possidere, et iustè eos rogare, et institutum debitum vobis specialiter debetur impendi.


Ut malè habentibus cura pervigil habeatur.

Caput LII.


Malè habentibus fratribus supra omnia adhibenda est cura pervigil, et quasi Christo eis serviatur, ut illud Evangelium (Infirmus fui, et visitasti me) memoriter tenetur. Hi etenim diligenter, hac patienter portandi sunt, quia de talibus superna retributio indubitanter adquiritur.


Ut infirmis necesaria semper dentur.

Caput LIII.


Procuratoribus verò infirmantium omni observantia, atque pervigili cura præcipimus ut quæcumque substentationi diversarum infirmitatum sunt necessaria, fideliter ac diligenter iuxta Domuum facultatem eis administrent, verbi gratia Carnem, et volatilia, et cætera, donec sanitati reddantur.


Ut alter alterum ad iram non provocet.

Caput LIV.


Præcavendum nempè non modicum est, ne aliquis aliquem commovere ad iram præsumat, quia propinquitatis, et  Divinæ fraternitatis tam pauperes, quam potentes, summa clementia æqualiter astrixit.


Quomodo fratres coniugati habeantur.

Caput LV.


Fratres autem coniugatos hoc modò habere vobis præmittimus: ut si fraternitatis vestra beneficium, et participationem petunt, uterque suæ substantiæ portionem, et quidquid amplius adquisiverint, unitate communis Capituli post mortem concedant; et interim honestam vitam exerceant, et bonum agere fratribus studeant, sed veste candida, et Clamyde alba non incedant. Si verò maritus ante obierit, partem suam fratribus relinquat, et coniux de altera vitæ substentamentum habeat. Hos enim iniustum consideramus, ut cum fratribus Deo castitatem promittentibus, fratres huiusmodi in una eadem domo maneant.


Ut ampliùs sorores non coadunentur maribus.

Caput LVI.


Sorores quidem ampliùs periculosum est coadunare, quia antiquus hostis fœmineo consortio complures expulit à recto tramite Paradisi. Itaque, fratres carissimi, ut integritatis flos inter vos semper appareat, hac consuetudine amodò uti non liceat.


Ut fratres Templi cum excommunicato non participent.

Caput LVII.


Hoc fratres valdè cavendum, atque timendum est, ne aliquis ex Christi militibus homini excommunicato nominatim, ac publicè aliquo modo se iungere, aut res suas accipere præsumat; ne anathema maranatha similiter fiat. Si verò interdictus tantùm fuerit cum eo participationem habere, rem suam caritativè accipere non immeritò licebit.


Qualiter milites seculares recipiantur.

Caput LVIII.


Si quis miles ex massa perditionis, vel alter secularis, sæculo volens renunciare, vestram communionem et vitam velit eligere, non ei statim assentiatur: sed iuxta illud Pauli: probare spiritus si ex Deo sunt et sic ei ingressus concedatur. Legatur igitur Regula in eius præsentia; et si ipse præceptis expositæ Regulæ diligenter obtemperaverit, tunc si Magistro, et fratribus eius recipere placuerit, convocatis fratribus, desiderium, et petitionem suam cunctis, animi puritate patefaciat. Deinde verò terminus probationis in consideratione, et providentia Magistri, secundùm honestatem vitæ petentis, omninò pendeat.


Ut omnes fratres ad secretum Concilium non vocentur.

Caput LIX.


Non semper omnes fratres ad Conclium convocare iubemus, sed quos idoneos, et consilio providos Magister cognoverit. Cum autem de maiouribus tractare voluerit, ut est dare communem terram, vel de ipso ordine disceptare, aut fratrem recipere, tunc omnem congregationem, si Magistro placet, convocare est competens: auditoque communis capituli consilio, quod melius, et utilius Magister consideraverit, illud agatur.


Quod cum silentio orare debeant.

Caput LX.


Omnes fratres, prout animi, et corporis affectus postulaverit, stando vel sedendo, tamen summa cum reverentia, simpliciter, et non clamosè, ut unus alium non conturbet, orare communi consilio iubemus.


Ut Fidem servientium accipiant.

Caput LXI.


Agnovimus nempè complures ex diversis Provincijs tam clientes, quàm armigeros pro animarum salute animo ferventi, ad terminum cupientes in domo nostra mancipari. Utile est autem, ut fidem eorum accipiatis; ne fortè veternus hostis, in Dei servitio aliquid furtivè vel indecenter eis intimet, vel à bono proposito repentè exterminet.


Ut pueri, quandiù sunt parvi, non accipiantur inter fratres Templi.

Caput LXII.


Quamvis regula Sanctorum Patrum pueros in congregatione permittat habere, nos de talibus non collaudamus unquam vos onerare. Qui verò filium suum vel propinquum in militari Religione perhumaniter dare voluerit, usque ad annos, quibus viriliter armata manum possit inimicos Christi de Terra Sancta delere, eum nutriat. Dehinc, secundùm regulam, in medio fratrum, pater vel parentes eos statuant, et suam petitionem cunctis patefaciant: meliùs est enim in pueritia non vouere, quam posteaquam vir factus fuerit enormiter retrahere.


Ut senes semper venerentur.

Caput LXIII.


Senes autem pia consideratione, secundùm virium imbecillitatem, suportare, ac diligenter honorare oportet: Et nullatenus in his, quæ corporis sunt necessaria, districtè teneantur; tamen salva authoritate regulæ.


De Fratribus, qui per diversas Provincias proficiscuntur.

Caput LXIV.


Fratres verò, qui per diversas Provincias diriguntur, regulam, in quantum vires expetunt, servare in cibo, et potu, et cæteris studeant, et irreprehensibiliter vivant; ut ab his qui foris sunt, bonum testimonium habeant. Religionis propositum nec verbo, nec actu polluant sed maximè omnibus, quibus se coniunxerint, sapientiæ, et honorum operum exemplum, et condimentum præbeant. Apud quem hospitari decreverint, fama optima sit decoratus; et si fieri potest, Domus hospitis in illa nocte careat lumine; ne tenebrosus hostis occasione aliqua, quod absit, inferat. Ubi autem milites non excommu nicatos congregare audierint, illuc pergere; non considerantes tam temporalem utilitatem, quàm externam animarum illorum salutem, dicimus. Illis autem fratribus in ultramarinis partibus spe subvectionis ita directis: hac conventione eos, qui militari ordine se iungere perhumaniter voluerint, recipere collaudamus: ut in præsentia Episcopi illius Provinciæ, uterque conveniat, et voluntatem petentis Præsul audiat. Audita itaque petitione, mittat eum frater ad Magistrum, et ad fratres, qui sunt in Templo, quod est in Ierusalem; et si vita eius est honesta, talique consortio digna, misericorditer suscipiatur, si Magistro, et fratribus bonum videtur. Si verò interim obierit, pro labore, et fatigatione, quasi uni ex fratribus totum beneficium, et fraternitas pauperum, et commilitonum Christi ei impendatur.


Ut victus æqualiter omnibus distribuatur.

Caput LXV.


Illud quoque congrui, et rationabiliter manutenendum censemus; ut omnibus fratribus remanentibus, victus secundùm loci facultatem, æqualiter tribuatur; non enim est utilis personarum acceptio, sed infirmitatum necessaria est consideratio.


Ut milites Templi decimas habeant.

Caput LXVI.


Credimus namque, relictis affluentibus divitijs, vos spontaneæ paupertati esse subiectos, undè decimas vobis communi vita viventibus iustè habere, hoc modo demonstravimus. Si Episcopus Ecclesiæ, cui decima iure debetur, vobis caritativè eam dare voluerit; assensu illius capituli, de illis decimis, quas tunc Ecclesia possidere videtur, vobis tribuere debet. Si autem laicus quilibet adhuc illam ex patrimonio suo damnabiliter amplectitur, et seipsum in hoc valdè redarguens, vobis eamdem reliquerit, ad nutum eius qui præest tantùm, sine consensu capituli id agere potest.


De levibus, et gravibus culpis.

Caput LXVII.


Si aliquis frater loquendo, vel militando, vel aliter aliquid leve deliquerit, ipse ultrò delictum suum, satisfaciendo, Magistro ostendat. De levibus si consuetudinem non habeant, levem pœnitentiam habeat. Si verò eo tacente per aliquem alium culpa cognita fuerit, maiori, et evidentiori subiaceat disciplinӕ, et emendationi. Si autem grave erit delictum, retrahatur à familiaritate fratrum; nec cum illis simul in eadem mensa edat; sed solus refectionem sumat, dispensationi, et iudicio Magistri totum imcumbat, ut salvus in iudicij die permaneat.


Qua culpa frater ampliùs non recipiatur.

Caput LXVIII.


Ante omnia providendum est; ne quis frater potens aut impotens: fortis aut debilis volens se exaltare, et paulatim superbire, ac culpam suam defendere, indisciplinatus remaneat; sed si emendare noluerit, ei districtior correptio accedat. Quod si pijs admonitionibus, fusis pro eo orationibus emendare noluerit, sed in superbia magis ac magis erexerit, tunc secundùm Apostolum, de pio eradicetur grege (Auferte malum ex vobis) necesse est ut à societate fratrum fidelium ovis moribunda removeatur. Cӕterum Magister, qui baculum, et virgam manu tenere debet; baculum videlicet quo aliorum virium imbecillitates substentet: Virgam quoque, qua vitia delinquentium zelo rectitudinis feriat, consilio Patriarchӕ, et spirituali consideratione id agere studeat, ne, ut ait B. Maximus, aut solutior lenitas cohibentiam peccantis, aut immoderata severitas à lapsu non revocet delinquentem.


Ut à Paschali solemnitate, usque ad festum omnium Sanctorum unam Camisiam lineam tantùm sumere habeat.

Caput LXIX.


Intereà, quòd nimium ardorem Orientalis regionis misericorditer consideramus, ut à Paschali festivitate usque ad omnium Sanctorum solemnitatem, unicuique una Camisia linea tantum, non ex debito, sed ex sola gratia detur, illi dico, qui ea uti voluerit; Alio autem tempore generaliter omnes Camisias laneas habeat.


Quot et quales panni in lecto sint necessarij.

Caput LXX.


Singulorum quidem non aliter per singulos lectos dormitorium esse, nisi maxima causa, vel necessitas evenerit, communi consilio collaudamus. Lectualia, vel lectisternia, moderata dispensatione Magistri unusquisque habeat. Credimus enim prorsus, saccum, culcitram, et coopertorium unicuique sufficere. Qui verò ex his uno carebit, carpitam habeat, et in omni tempore tegimine lineo, idest veluso frui benè licebit. Vestiti autem camisis dormiant, et femoralibus semper dormiant. Dormientibus itaque fratribus iugiter usque manè, nunquam desit lucerna.


De vitanda murmuratione.

Caput LXXI.


Æmulationes invidas, livorem, murmur, sussurationem, detractationes, divina admonitione vitare, et quasi quandam pestem fugare vobis prӕcipimus. Studeat itaque unusquisque vigilanti animo, ne fratrem suum clam culpet, aut reprӕhendat; sed illud Apostoli studiosè secum animadvertat (ne sis criminator, ne susurro in populo.) Cùm autem fratrem liquidè aliquid peccasse agnoverit, pacificè, et fraterna pietate, iuxta Domini prӕceptum inter se, et illum solum corripiat. Et si eum non audierit, alium fratrem adhibeat : sed si utrumque contempserit, in Conventu publicè obiurgetur coram omnibus. Magnӕ enim cӕcitatis sunt, qui alijs detrahunt; et nimiӕ infelicitatis sunt, qui se à livore minimè custodiunt, undè in antiquam versuti hostis nequitiam demergentur.


Ut omnium mulierum fugiantur oscula.

Caput LXXII.


Periculosum esse credimus omni religioni, vultum mulierum nimis attendere, et ideò nec viduam, nec virginem, nec matrem, nec sororem, nec amitam, nec ullam aliam fœminam aliquis frater osculari prӕsumat. Fugiat ergò fœminea oscula Christi militia, per quӕ solent homines sepè periclitari; ut pura conscientia, et secura vita in conspectu Domini perenniter valeat conversari.




FINIS